monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 13
Macte virtute, cuius talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana conditio, et sine Christo vanum omne quod vivimus! Quid te subtrahis? quid tergiversaris, oratio: quasi enim mortem illius differre possimus, et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. 'Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni' . Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento, pulchritudo animae vestiebatur? Marcescebat, proh dolor, flante austro lilium, et purpura violae in pallorem sensim migrabat. Cumque febribus aestuaret, et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Laetus erat vultus, et universis circa plorantibus, solus ipse ridebat. Proiicere pallium, manus extendere, videre quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens, salutare venientes: intelligeres illum non emori, sed emigrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrymae, et obfirmato animo, non queo dolorem dissimulare quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordari, et luctante anima, studiorum scire dulcedinem? Apprehensa avunculi manu, hanc, inquit , tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia verba defecit, avunculi manum, mei recordatione contrectans.